Psalms 88

1intellectus Aethan Ezraitae va 2misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo va 3quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; va 4disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo va 5usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma va 6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum va 7quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei va 8Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt va 9Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo va 10tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas va 11tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos va 12tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti va 13aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt va 14tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua va 15iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam va 16beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt va 17et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur va 18quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum va 19quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri va 20tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea va 21inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum va 22manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum va 23nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum va 24et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam va 25et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius va 26et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius va 27ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae va 28et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae va 29in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi va 30et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli va 31si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint va 32si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint va 33visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum va 34misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea va 35neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita va 36semel iuravi in sancto meo si David mentiar va 37semen eius in aeternum manebit va 38et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma va 39tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum va 40evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius va 41destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem va 42diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis va 43exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius va 44avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello va 45destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti va 46minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma va 47usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua va 48memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum va 49quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma va 50ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua va 51memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium va 52quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui va 53benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

va

Copyright information for VulgJ